[167] EPISTOLA LXVII.

IOHANNI DRUSIO V. Cl.

IS. CASAUBONUS.

S. D.

Quod postquam in hoc regnum veni nullas ad te litaras adhuc dederim, Vir praestantissime; id ut meis occupationibus adscribas cum primis gravibus & continuis, etiam atque etiam vehementer a te peto. Constitueram certe simulatque in Angliam appuli dolorem meum tibi significare quem ex obitu filii tui, juvenis supra annos docti & mihi longe charissimi, cepi maximum. Sed me alia ex aliis negotia sic tenuerunt hactenus occupatum ut culpam deserti officii vitare non potuerim. Iterum iterumque te rogo, ne de meo affectu in te e literarum mearum raritate velis judicare, Si id ageretur, ut ego tuis commodis ulla in re possem inservire: tum ego omnia post ponerem, ut fidelem tibi operam praestarem. Tam triste argumentum cunctatus sum attingere, postquam videbatur cicatrix obducta. Nolebam •δακρυον ευδον εγειρειν•. Sed abrumpo tamen silentium, & pauca haec ad te exaro, ut meam in amore tui & observantia constantiam tibi approbem. Si nulla esset alia caussa cur te literarum studiosi, quos inter nomen ego profiteor meum, colerent; vel sola editione tuarum in N. T. Observationum, quae nuper prodiit omnes •τους φιλομαθεις• aeterno benificio tibi devinxisti. Equidem libri illius lectione ita sum delectatus, ut nihil supra. Accurata enim illa comparatio doctrinae & •φρασεως• Evangelicae cum scriptis veterum Magistrorum incredibilem in modum mihi arrisit. Opto tibi, senex venerande, senectutem aquilae, & •πασαν ευμεριαν• , ut publicatione tuarum lucubrationum bene de literis pergas mereri. Video latere in tuis adhuc scriniis multa publica luce dignissima. DEUS faxit, ut omnia edendi sit tibi facultas. Ex tuo libro didici BUXTORFIUM vixisse: quod si satis certum, quantam in eo Viro literas vestrae jacturam fecerint, ne dici quidem potest. Nos hic refutationi BARONII otium nostrum impendimus: quae scriptio a literis sacris non est plane aliena. Miraberis hominis adeo celebris imperitiam •της γνησιας παιδειας• . Taceo alia & flagitia, quae ad gloriam DEI palam faciemus. Vale Vir venerande. Londini. IV. Non. Iuliar. MDCXII.